
Virgilia
- Sex: Female
-
Country:
Macedonia
- Member since: Apr 2009
- Web site: http://my.opera.com/Virgilia/blog/
About me
[1] si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens[2] et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
[3] et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
[4] caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
[5] non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
[6] non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
[7] omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
[8] caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
[9] ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
[10] cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
[11] cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
[12] videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
[13] nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
1 Corintios 13,Biblia Sacra Vulgata


